monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 34, 9
Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes.